Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
Dobus vocatam, cum omnibus pertinentiis et utilitatibus ad eandem spectantibus, dixit se resignasse, et resignavit coram nobis in suos lieredes, prelibato Magistro Micliaeli, filio Zolouch et suis heredibus heredumque suorum successoribus, jure perpetuo et irrevocabiliter pacifice possidendam tenendam et habendam juxta metas veteres et antiquas prout ipse et Magister Petrus frater suus et Sudle filius dicti Petri tenuissent. Instrumenta omnia scilicet Yenerabilis Capituli Ecclesie Agriensis et Domini Andree condam illustris Regis Hungarie felicis memorie, et alia mediantibus quibus eandem possessionem Dobus vocatam possedissent, in manus prenotati magistrl Michaelis, fily Zolouch conferendo et tradendo; recepta summa pecunie supra dicte, videlicet ducentas et decem marcas fini argenti ad racionem seu compotum Budensem, ab eodem Michaele, filio Zolouch coram nobis plene persoluta dicta pecunia prensando prout videbatur justitia suadente, presentes vero cum ad nos reportate fuerint quocunque tempore literis privilegialibus nostris et appensione sigili nostri consignando, super dicto negocio conferre et dare dignaremur. In cujus rei testimonium roburque perpetue stabilitatis, nostras concessimus litteras patentes sigilli nostri munimine roboratas. Datum quintaferia proxima post festum Penthecostes anno Domini M-o CCC-o octavo. Ex authentico anni 1340-i transumto V. infra. XIII. Paulus , Croatiae Banus , et JDominus Bosniae , ad captandam Traguriensium devotionem excessuum veniam, ac debitorum indulgentiam, largitur. A. 1308. Paulus Banus Croatorum et Dnus Bosnc, una