Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)
CXXf/II. Capitulum Fesprim. compositionem lUis inter Salamonianos initam t exhibet. A. 1335. Anno MCCCXXXV. Testimoniales Capituli Veszprimien. super universis causis, damnis, nocumentis et injuriis inter Nicolaum, filium Gula efc Salamon ab una, et Georgium, filium Ivan de Pered ,^partibus ab altera habitis, taliter sopitis: quod praefatus Georgius, filius Ivan, universa damna, nocumenta, et injurias , generaliter vero qualibet maleficia, quae per ipsum dicto Nicolao usque nunc quovis modo irrogata fuerant, et perpetrata, ob sincerae proximitatis unionem penitus sopiendo et sedando remiseritet relaxaverit; econverso autem praedictus Nicolaus, filius Gula ob tantae charitatis fragrantiam, quasdam possessionarias portiones in possessionibus Salamon et Chatar vocat. in Comitatu Veszprimiensi existent. quarum una quondam Abraam de Salamon, scilicet in eadem possessione Salamon existens,haereditaria fuerat, cum omnibus suis appertinentiis eidem Georgio proximo suo, ac filiorum suorum successoribus, ratione quarum possessionum idem Nicolaus ipsum Georgium coram Magnifico Domino Willermo Drugeth, Regni Hungariae Palatino etc. in causam attraxit, restituerit, et resignaVerit, per-petuo possidendas." Coinmunicavit Joan. Jernej. CXXfX. Capitulum Agriense super aggressione, per Servientes Joannis de JEgerssegh, perpetrata inquisitionem praestat. A. 1335. Inquisitio Capituli Agriensis super eo, quod Gregorius et Ladislaus, servientes Joannis, filii 9 *