Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 6. (Budae, 1837.)

1 U5 quicunque ad eandem possessionem causa commo­randi venerint, et in domibus seu aedificiis para­tis descenderint, habentes terras arabiies puras et exstirpatas, duorum annorum perfruantur liber­tate; quicunque vero in vacua sessione, descende­rint, aedificia de novo construxerint, et terras u­sui ipsorum sufficientes in silvis de novo exstir­pare laboraverint, sedecim annorum, a die ad­ventus plene computatorum, more consueto, per­fruantur libertate. Omnia autem jura seu consve­tudines, tam praedictus Scultetus, quam sui suc­cessores, ac etiam populi, in praefata possessione commorantes, plenarie habeant sicut in Lyblio, vel in alvs nostris possessionibus , ad praedictum castrum Lyblio pertinentibus, est consvetum. Et nos praemissa omnia inviolabiliter promisimus ob­servare. In cujus rei memoriam praesentes litteras nostras privilegiales eidem Nicolao Sculteto duxi­mus concedendas. Datum in villa Lyblio, feria quinta proxima ante festum Mariae Magdalenae. Anno Domini Millesimo, trecentesimo vigesimo nono." E processa sententiali coram sede Dominali Arcium Lub­lo et Podolyn ventilato. Coll. Nic. Jankovics. CXIV. Anno 1329. j i Nos Magister Joannes vice Joannis Palatini vicecomes de Zeinlen et quatuor Judices Nobilium de eodem damus pro memoria, quod comparue­runt coram nobis Magister Jacobus filius Jacobi, Georgius et Joannes filii Bencenth de . . . con»ra Joannem et Michaelem filios, Zokol, proposu­erunt coram nobis viva voce, quod quidquid pre­dicti Jacobus, Georgius, et Joannes ab ipsis rece­8

Next

/
Oldalképek
Tartalom