Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

Terrestris, si in reddenda iustitia quibuispiam ex parte ipsorum negligens, vel remissus fieret, non dicti hospites, sed idem Comes Terrestris ad no­stram, vel ordinarii Indicis sui praesentiam debeat legitime euocari, ex parte cuius nos, vel ipsi Iudi­ces ipsorum ordinarii , quibuslibet querulantibus iustitiae faciemus complimentum. Et quia res transire debet cum onere, proprietasque ipsarum possessionurn dictae nostre ciuitati sit adnexa, ex eo specialiter, quod etiam primitus ex libertate proprietarie conditionis earumdem possessionum ad extraneam Iurisdictionem, in nullo spectare, prout nobis dicitur, dignoscebantur, bona delibera­tione praehabita, decreuimus statuentes, vt pvae­textu dictarum possessionum ipsi hospites nostri Scepusienses, ad praesentiam ludicum et Iustitia­riorum extraneorum regni quorumlibet, non pos­sint per quospiam, vt praenotatum est, deinceps euocari, aurum tamen, ex eisdem possessionibus proueniens, iuxta antiquam libertatem et consue­tudinem in termino consueto, prout in eorum pri­uilegio asserunt contineri, in festo Beati Martini Confessoris, sicut dicunt, mediam marcam, et tria pondera de auro finissimo nobis soluere tenean­tur. Igitur vobis Palatino, iudici curie nostrae, item Comitibus Parochialibus et specialiter Castel­liano Sepesiensi, nunc constitutis, et in futurum constituendis, praecipimus per praesentes, quate­nus dictos hospites nostros de S. Ladislao iudicare, vel vestro adstare Iudicio compellere, nullo modo praesumatis et aliter in praemissis facere non au­dealis. Datum in Wissegrad, feria quarta, pro­xima post Dominicam Ramis Palmarum. Anno Domini Millesimo trecentesimo trigesimo sexto. u E MS. Aiulreae lonae C. Zirbesz.

Next

/
Oldalképek
Tartalom