Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 5. (Budae, 1835.)

tiae vestrae litteris receptis habuimus in mandatis, vt quia quondam Iohannes, filius Peothe, hosj)es et Iobbagio capituli de Iaurino, in infidelitate ma­nifesta per eiusdem capituli Dominos deprehensus foret, quod et vestrae Maiestati notum extitisset, et propterea vniuersas vineas suas a suis posteris auferendo daretis et dedissetis magistro Nicolao , filio Ektoris, aulae vestrae militi, pro fidelibus «eruitiis suis, dummodo ipsae vineae in territoriis vestrae ciuitatis non essent, cum Comite Declyno, homine vestro ad hoc deputato, nostruin daremus hominem pro testimonio fide di gnum , in cuius praesentia idem Comes Declynus conuocatis ea­rumdem vinearum commetaneis, slatueret ipsi ma­gistro Nicolao vineas ipsas, si non foret per quem­piam contradictum; contradictores vero ad ve­stram praesentiam contra eundem magistruin Ni­colaum citaret ad terminum competentem, et post liaec seriem dictae statutionis cum quantitate di­ctarum vinearum, videlicet diem citationis et ter­minum assignatum, ac nomina citatorum cum se­rie totius facti fideliter tibi rescriberemus. Nos igitur Maiestatis vestrae mandatis humiliter, vt te­nemur, obedire cujiientes, eum hominc vestro De­clyno Comite nostrum misimus hominem, fratrem Iohannem Monachum nostrum, et Sacerdotein ad exequenda praemissa. Qui demum ad nos reuer­si concorditer nobis retulerunt, quod in territorio villae maioris Ech, praedicti Iohannis , fily Pew­the inuenissent vineam, cuius commetaneus ab ori­entali parte filius Georgii, ab occidentali Nicolaus, filius Andreae foret, el in eodem territorio aliam vineam eiusdem , cui ab vna parte Paulus, dictus K>ral, ab alia Clemens faber commetanei existe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom