Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
Limites Hungarlae vlteriores mutationes passi non sunt; sed manserunt inter fluuios Fischa ac Lajtha porro quoque fixi : Donatio sane Henrici IV. Imp. qua e tractu terrae inter fluuium Lajlha et Vertau, per Salomonem R. H. illegitime cesso, mansos 100. cum iure castrum limitaneum Mosonii erigendi contulerat, mansit irrita: Nam laudatus Otto Frinsingensis in vita Friderici II. terminos Hungariae et Austriae parte vna Lajtha fluuio definiuit: „In campo prope portam Moesiam (Moson) et fluuium Litahe, qui theutonica lingva Veyervelt, et Lervelt, quod nos vacantem campum dicere possumus, imperii Romani, et regni illius (Hungariae) limes est ex vno Danubii latere." Parte vero ab altera Leopoldus Gloriosus montibus Hartperg, et Sommering circumscripsit: „Wir setzen auch daz zwischen dem Gemerk des Gerichts cze der Newenstadt, und des Hartperges, und des Semerings , und des Wasses Pyestink , und das ist Oesterreichs Gemerks, und des Ungarischen." Eos proin, qui primaeuum limitem Hungariae, per Zultanum a parte Theotonicorum ad pontem Guncil fixuin, Lajtham fluuium vsque (qui antiquitus Sar, aut Loponso, nunquamGuncil dictus est) aut ad riuulum Gyongyos prope Ginsium ac Sabariam, retrahunt, manifeste falli oportet. Valetque Calesii hanc in rem obseruatio: Si Mellicium tamdiu subiectum Hungaris mansit, id aliter fieri vix potuit, quam vt Austriae eam partem, quae ad montem Cetium protenditur, sua sub potestate habuerint; alioquin Vngari per annos 35 (plures) vno castro inclusi, aut fame confici, aut imminuto sensira praesidiario mi-