Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
commodo disponentes committeremus ; vnde nos querimonialibus proposicionibus eiusdem Vniuersitatis Nobilium iam expositis f eo quod Dominus noster Piex in toto suo regno hoc commiserit y vt quilibet homo in causam attractus coram quouis iudice sui regni contra Actorem solum hoc in sua responsione, vt quidquid iste bonus homo in presenti planta adstando egit, innocens sit, respondere, et tempore sui iuramenti hoc, vt in omnibus accionibus ipsius agendis innocens sit, asserere debeat, commisimus annuentes, quod quilibet homo in causam per quemcunque attractus, seu contra quein coram nobis, vel Vice-Voyvoda nostro, vel Comitibus nostris Parochialibus et oflicialibus, specialiter coram Comite nostro Parochiali Comitatus Albensis, nunc et pro tempore constitutis, agitur , licet acta plurima contineant, non tamen plus in sua responsione allegare teneatur et referre, nisi solum hoc , sicut superius dictum est, vt quidquid iste bonus homo in presenti planta astando contra me proposuit, innocens sum et immunis. Et in hora deposicionis sui iuramenti similiter de ratione agentis nihil magis explicet, et reiteret, nisi in accione per suum aduersarium contra se facta, innocentem et immunem fore se dicat et fateatur nomine agentis in facie iudicii et responsionis hora; nec non tempore sui prestacionis quiuis causam nominet, ita tamen, quod si prima vice prestans suum offenderet iuramentum, suam manum super altare tenendo bis repetere possit. Commisimus eliam statuentes , vt quilibet homo de rebus furis et latronis, quem vel quos furantem aut latrocinantem reprehendere poterit, et captiuare, terciam partem coram nobis, Vice-Vojuoda no-