Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
dem propriis ad nostram accedentes praesentiam ? nobis litteras vestras.demonstrarunt, in quibus possessionarias portiones inter partes iitigiosas , pro tercentis marcis, et praeter lioc ad quinquaginta aratra aestimatas fore reperimus contineri. Ynde quia metae ipsarum litigiosarum portionum, |in quibusdam locis repertae , in quibusdam vero non repertae exstitissent ; et ex eo adhuc in acutiori et sagaciori inuestigalione easdem possessiones partium ab inuicem velimus facere sequestrari ; amicitiam vestram praesentibus petimus diligenter, quatenus mittatis duos ex vobis viros idoneos fratres vestros, pro lestimoniis fide dignos, coram quibus Nicolaus, fdius Lecze de Szent Myhal, vel Omodei, filius Ioannis, filii Lothardi de Varkun, pro parte dictarum Dominarum ; item Magister Jacobus, litteratus de Burmund, vel Stephanus filius Ladislai de Mykche, pro parte dicti Domini episcopi, aliis absentibus homines regii de curia destinandi y in octauis Beati Michaelis Archangeli, proxime venturis, praesentibus partibus vel legitimis Procuratoribus earumdem ad faciem dictarum possessionum praedictarum Dominarum Jeneu et Nane vocatarum etc. Domini Episcopi Quinqueecclesiensis, Lonchuk vocatae, et aliarum possessionum episcopatus Quinqueecclesiensis, eisdem Jeneu etNane vicinantium, vniuersis vicinis etcommetaneis earumdem, et specialiter religiosis viris Abbatibus monasteriorum Saxardiensis et Zebegeniensis praefulgentibus, omnibus legitime conuocatis, simul accedendo, easdem possessiones non secundum ostensionem partium , vel Procuratorum earumdem, sed iuxla processus, cursus et limites metarum in instrumenlis eiusdem Domini episcopi