Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
bium inter ipsum Capitulum primitus, et progenitores D. Wed de quadam particuia terrae inter fontem Fenkapataka et Wanapataka existentis, iuxta continenciam literarum Capituii Yacliiensis Ecclesiae exinde confectarum, in eodem statu et vigore permanere inter se voluissent , ac coram nobis promiserunt j non in aliqua parte ipsam priorem ordinacionetn retractassent. In cuius rei memoriam praesentes duximus concedendas. Datum in octauis B. Michaelis Archangeli. Anno Domini MCCCXL. primo. CCLXXX. An. Ch. 1341. Fr. Petrus , Praeceptor domus S. Antonii per Ilungariam et Sclauoniam, agros quosdam Posonii in censum locat. Nos Frater Petrus de Mihibel, Praeceptor et Magister domus S. Antonii per totam Hungariam et Sclauoniatn, significamus, quibus expedit, tam praesentibus quam futuris , tenore praesentium vniuersis, quod de consensu, et bona deliberacione fratrum nostrorum in domo nostra S. Antony in Posonio existente, tres partes terrae arabilis, quae vna pars iacet in superiori parte, sub vinets a sinistris, prope viam, quae ducit ad pulchram villam, iuxta Iacobum Iudicem, et Petrum Marchossium^ et reliqua pars inter duabus vjs, quae ducunt ad pulchram villam, et tertia pars iacet in inferiori parte agrorum S. Antony, iuxta Marchardum Stranzonem*, et filium Rufli Abrahae, dedimus, contulimus, donauimus Marie, relictaeReychardi, condam ciuis Posoniensis, piae memoriae, suisque haeredibus et eorura successoribus , tali cautione et conditione interiecta : quod superior