Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

mittendo ad nostram citet praesentiam, ad termi­num competentem, et post haec seriem totius re­ambulationis et cursus metaruin, ac nomina citato­ruin, si fieri contingat, nostrae Maiestati fideliter rescribatis. Datum in Wissegrad in Dominica Lae­tare. Anno Domini Millesimo tercentesimo, qua­dragesimo primo. Nos igitur mandatis vestrae Se­renitatis in omnibus obedire cupientes, vt tenemur, vna cum Martino praedicto, hamine Serenitatis vestrae, |vnum ex nobis virum vtique discretura. Magistrum Nicolaum, Archidiaconum Huntensem, socium et concanonicum nostrum, ad vniuersa praemissa praecepta exequenda pro testimonio du­ximus exmittendum $ qui postmodum deinde ad lios reuersi parili et consona voce nobis retulerant requisiti t Quod ipsi feria secunda proxima post Dominicam Laelare ad faciem possessionis SoJyom­keo praedicti accessis9ent, conuocatis vicinis et coin­metaneis suis, specialiter EJia, et Nicolao, filiis Ni­Colai de Turen, Nicolao filio Iacobi de Boglyos quibus praesentibu9 et aliis quam plurimis per ve­teres metas et antiquas reambulassent, iuxta quas nouas erexissent, vel vbi necesse fuit, plures fe­cissentj nullo contradictore existente. Quarum quidem metarum cursus Iioc ordine , vt di­xerant, distinguuntur: quod primo et principali­ter ab oriente super vnum magnum montem sunt tres metae; quariim vna separat possessionem ca­stri Somoskeo, secunda Bogliach, possessionem Nicolai, filii Iacobi , tertia Ronna possessioni, fi­liorum Laurentii, filii Balden } cum qua possessio castri Somoskeo incipit vicinari; et abinde ascen­dit ad vnam vallem, Makapataka vocatam, per quam vadit versus orientem remotius, exeundo

Next

/
Oldalképek
Tartalom