Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
parte superiori ipsi Castrenses de Abany, sed a parte inferiori ipsi Nobiles de Zerdahely forent commetanei et vicini; quam quidem portionem, licet ibi accedere nequiuissent, tamen sine omni contradictione eidem Magistro Thomae libere ad statuendum permisissent. Et e conuerso ipsis populis et Nobilibus eorum portiones in dicto prato Sarrete saepedictus Magister Thomas asserens se w nequaquam intromitttere portionibus de eisdem, ipsis pacifice reliquit et dimisit. Datum in die ad vincula Beati Petri Aposloli feria quinta. Anno Domini MCCCXXXVI. Igitur nos praefatam possessionem Poukafeulde, in Comitatu Posoniensi, in Csallokozhabitam, iuxta tenorem liiterarum praefati Capituli Ecclesiae Posoniensis, rescriptionalium, absque alterutrius contradictione eidem Magistro Thomae fore statutam eatenus, quatenus eadem possessio Poukafeulde ipsi Magistro Thomae per nos collata, et simul quod per praedictum hominem nostrum praesente testimonio dicti Capituli Ecclesiae Posonien. rite et legitime eadem reambulata et statuta extitit, iuxta primariam nostram donationem ipsi Magistro Thomae et suis haeredibus perpetuo valere confirmamus. Datum in Visegrad in octauis Paschae Domini. Anno eius M. CCCXLI." Ex archiuo familiae Kondeanae. CCLIV. An. Ch. 1341. Idem Carolus possessiones Paulo, dicto Zopa , e generatione Zah , ob litteras falsas exhibitas adimit , ac Paulo Curiae suae Iudici, confert. Nos Carolus , Dei gratia , Rex Hungariae, memoriae commendantes significamus, quibus ex-