Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
arabilibus, foenetis, pratis et aliis quibusuis, quocunque nomine censeantur, supra dicto Magistro Tliomae, filio Petri, iure perpetuo possidendam , tenendam pariter et habendam, absque alieni iuris praeiudicio statuisset et dimisisset. Cursus autem metarum eiusdem possessionis lioc ordine est distinctus: incipit enim prima meta in exitu villae Szeredahel, versus Kurth eundo per magnam viam, quae via semper per suum girum et regirum separat hanc terram Poukafeulde ad partem meridionalem a terra Ecclesiae Sancti Georgy ad plagam septemtrionalem T quae terra Ecclesiae est in spatio longitudinis duorum iugerum, et tunc exeundo de ea via in locum pratosum , penes quemdam lacum sunt duae metae antiquae, quarum vna separat terram Ecclesiae Sancti Georgii, et lianc terram Poukafeulde , alia vero terram Chukarabanja, et tunc descendendo penes eandem vallem, seu lacum eundem exit versus septemtrionem ad vnam antiquam viam , et sic eundo per eandem viam antiquam, veniatur ad pontem lapideum Clementis f fily Pouka, qui est in terra ipsius Clementis, exit de via, et intrat lacumHunur vocatum et tandem exit de lacu Hunarus ad viam ducentem deZerdahely per praedictum pontem iapideum ad prata , et eundo versus septemtrionem peruenitur ad quandam viam graminosam, vbi sunt metae antiquae , quae via versus orientem ducit in piatum et separat ipsam terram Clementis, £ily Pouka, ad partem meridionalem a terra Chukarabany praedicta; et sic eundo parum per eandem viam, peruenit ad foenetum quoddam, et exit illud foenetum ad spatium latitudinis vnius iugeri, et venit ad quamdam distinctio-