Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
duci; sicut Kabebamus per Apostolicas litteras in mandatis. Nos vero, ordine iuris procedentes, dictum Fr. Henricum et fratres suos contra dictum Capilulum citari fecimus, octauum diem festi Natiuitatis B. V. eisdem coram nobis comparendi pro termino assignantes. Et quoniain f eodein termino adueniente, idem Fr. Henricus , et fratres sui 11011 curarunt comparere contra Capitulum supradictum ; ven. vero D. Ioanne, Archidiacono deOuclie, procuratore eiusdem Capituli iegitimo , ipsorum conlumaciam accusante; idco eosdem Fr. Henricuin et suos fratres secundario et peremptorie fecimus ad nostram praesentiam euocari, et citari contra idem Capituluin , eis octauum diem post festurn omnium SS. extunc coram nobis comparendi pro termino assignando. Quo termino occurrente , et nobis in claustro S. Mariae nostri ordinis existentibus Zagrabiae, propter copiam iuris peritorum, praedictus Fr. Henricus, praeceptor siue commendator de Chernomel in Metlika, comparuil in iudicio coram nobis. Cui quidem per praedictum D. Ioannem , procuratorem saepedicti Capituli, oblatus fuit libellus in haec verba: (vid. ad an. 1559.) Tandem ad petitionem eiusdem Fr. Henrici pro se et suis fratribus, de consensu saepedicti D. Ioannis Archidinconi , procuratoris Capituli antedicti. cum Fr. IJenrico et suis Fratribus ad respondendum peremtorie ad praedictum libellum, etineo contentis concessimus pro termino octauum diem Natiuitatis B. Ioannis B. proxime ventLirum, ipso Fr. llenrico pro se et suis fratribus consentiente, et acceptante dictum terminum ad hunc finem, et in claustro praedicto. Demum adueniente termino praedicto , scilicet octauo die