Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
eisdem particulis terrae et vtilitatibus earumdem penitus reseruando. Metae autem ipsius vnius particulae, prout easdem Magister Mathias socius et Concanonicus noster, quem ad instantiam el peticionem eiusdem Nicolai, fily Ygrini, ad limitandas et distinquendas transmiseramus ; quas se dixit iuste ac legitime absque contradictione vicinorum reambulasse, et distinxisse, nobis apportauit, sequuntur et sunt tales: et incipit primaria meta a fluuio Gerzencze, et ascendit supra per ipsum fluuium, et venit ad viam, quae vadit de foro Gerzencze versus semitas, et transit viam ascendens supra per eumdem fluuium Gerzencze, et venitad quoddam fossatum infra molendinum, Stojan Iobbagionis eiusdem Ioannis;per quoddam fossatum de fluuio Gerzencze ducitur aqua ad molendinum Heremitarum; et ibi exit in dumo avellanarum in meta terrea, et ascendit super retro arborem pyri, et venit ad magnam viam , per quam viam vadit ad montem per signa et metas, sicuti in prioribus 1 it— teris nostris plenius continetur. Item alia particLila terrae modo praedicto ipsi Ecclesiae B. V. per eumdem Ioannem, filium Nicolai data et collata desuper vinea ipsorum heremitarum , a parte aquilonis, inter magnam viam, et praedictam vineam consistit. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes contulimus litterassigilli nostri munimine roboratas. Datum in festo B. Thomae Apostoli. Anno Domini MCCCXL." E Coll. Heuenesiana Tom. 1. p. 77. Immunitas ColonorLim Sancti Benedicti de Gron a soluendis Teloniis exemptione a Carolo B. H. concessa A. 1340. Ex archiuo eiusdem Abbatiae nro 82.