Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

ret. Huic rabiein, doloremque suum impertiunt, etiam atque etiam obtestantes, vt sin minus aperte et palam, clam tamen et dissimulantersibi adiumento esse velit, vel non sit impedimento ad episcopum vlciscendum. Nec vero ille abnuit. Tuin illi quam plurimos possunt, ex. vectigalibus et colonis episco­palibus, ipso Bano cum filiis eos ad defectionem sollicitante, contra episcopum concitarunt.Ex his in­genti seditiosorum hominum manu conflala, domos eorum inuadunt , qui in fide episcopi et obsequio manserant; alios diripiunt, alios euertunt, aliosin­cendunt. Tum in possessiones.ecclesiae irruunt, ar­bores excindunt, vineas demoliuntur, omnia deua­stant; deinde vectigalia , decimas, prouentus eccle­siasticos inlervertunl; vicarios, Iudices, ceterosque administros curiae episcopalis expellunt; eo denique furor etrabies processit, vt episcopo insidiasetnecem molirentur, qui ecastello Iwanickii, quum ibi parurn tutus sibi locus ille videretur, clanculum excedere, et fuga saluti consulerenecesse habuit. A. MCCCXL. Apud Farl. lll. S. Tom. V. p. 423. Quibus etiam ad­dit: Postfjuam Ladislaus seditiosos auathemate confixisset; illi regein appcllarunt; qui querimoniis fidem adhihere visus , episcopum ad benignitatem per internuntium ad­hortabatur. Haec regis in perduelles indulgentia niaio­rem illis audaciam ad episcopum iniquissime vexandum iniecit. Rex de lxis edoctus , vt erat natura mitisssimus, maluit rem atrocissimam per compositioncm sedari, cjuam in iudicium adduci, Demetrioque Budensi Praeposito, negocium dedit, vt seditiosos seu hortatione , seu preci­bus ad officium reuocaret. Sed quutn ille lenioribus hisce mcdiis nihil profecisset; rex quatuor iudices dirimendne huic controuersiae delegauit : Petrum Episcopum Sirmi­ensem, Thatamerum Praepositum Albensem et Paulum Judicein Curiae; qui Vissegraduin conuocatis auctoribtis seditionis, intra diem octauam Pentecostes Anno MCCCXL. Nicolaum etiam Episcopum Agriensem, cum aliis, in con­siliura adhibcntes , ita pronunciarunt: V. infra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom