Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
so et magnifico prouideri, viterius exhortationibus et precibus nostris, quibus christianos catholicos , et romanae obedientes ecclesiaein tuo degentes imperio beneuolentiae tuae commendaueramus^ fauorabiiiter annuens, erga christianos eosdem tuae magnitudiuis liberalitates et gratias ampliasti; eisreparandi nihilominus et aedificandi ecclesias, etloca ecclesiastica, nec non antistitibus et religiosis catholicis praedicandi verbum Dei, et sacramenta ecclesiastica iuxta ritum ac morem S. R. E. matris omnium lidelium et magistrae, ministrandi licentiam liberalem concessisti; profecto quidem speramus et credimus, quod prouidentia diuina, quae in sua disposilione non fallitur, praemissa et alia pia.opera, circa quae, vt gaudenter percepimus , te liberaliter exercens, inspirauit et inspirare non desinii menti tuae, vt tandem agnita veritate, quae Christus est, iliuminatusque fidei catholicae claritate, et per susceptionem eiusdem fidei, sine qua non est salus alicui ouile dominicum, cuius est vnus pastor, ingressus aeternae societatis pascuis post vitae praesentis exitum non frauderis. Nos igitur, qui licet insufficientibus meritis, locum Dei tenemus in terris, haec pro tuae salute animae feruentibus desideriis peroptantes , rogamus magnitudinem tuam, et in Domino attentius exhortamur, quatenus intra tui pectoris claustra consideranter reuoluens, quam breuis est vila hominis, et quam incertus mundi huius exitus, quam frequenter sit etiam repentinus, quodcunque potest manus tua, vt choris possis adiungi coelestibus, instanter studeas operari; super quibus et aliis, salutem tuam huiusmodi concernentibus , deuotis insistimus ct insistemus precibus apud Deum (Porro proinu29 *