Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
laudem diuini nominis restaurare; ita, quod exinde praemium consequaris retributionis aeternae, et regno tuo ex reductione dictae terrae ad lucem catholicae veritatis praepares et impendas paciset securitatis augmentum. Datum Auinione II. kalendas Martii, anno VI." Apud RaynaltL ad an. 1340. nro LXXIII. ex epist.31. Tradit Waddingus Ann.Tom. II f. Gerardum , generalem FF. Minorum ord. S. Fran. ministrum a Carolo rege persuasum fuisse , vt in Bosniam se transferret, serpentique haereticorum veneno antidotum adliiberet; eumdetn Gerardum a Stephano Bano obuiam veniente honorifice susceptum , idque consecutum , quod Stephanus puritatem catholicae fidei edoctus, veram admiserit fidem , reliquosque suae gentis ad eam amplectendam sit hortatus,haeleticos vero omnes de suo excedere iusserit principatu. CCXXXI. A. Ch. 1340. Idem Benedictus Gerardo de opera euangelica apud Stephanum Bosniae Banum feliciter locata rescribit. Benedictus Idem Banus, tibi occurrens in via, te honoranter accepit; et a te verba catholicae veritatis et salutis lubenter audiuit, tibique aperuit propositi sui votum, per quod euidentius cognouisti, quod bonam voluntatem gerit ad exstirpandum de Principatu Bosnensi cunctos haereticos degentes ibidem, dummodo nos et"'sedes Apostolica^ et idem rex Ilungariae sibi super his assistamus. Quorum fauorem sibi opportunum aestimat propter schismaticorum auxilium, quos habet suae terrae vicinos; quorum schismaticorum auxilium dicti haeretici inuocarent; si se de terra praedicta cognoscerent exstirpandos. „Addit se bono studio etoperanon defuturum; et ob eam cauTojn. VIII. Vol. IV. 29