Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

soluen^p* annis singulis Ires ferlones compoli _Bu­densis in duobus tei minis nobis soluere tenea­tur. — Datum ti^cbfe antedicta, in festo B, Mar­lini Conf. anno^Domini MCCCXL. Apud Katona Tom. IX. p. 194. s<p{. CCXXVIII. An. Ch. 1340. Benedictus PP. X/./. monasterium Fratri­bus Minoritis per JSicolaum de Peren constructum , Lhanadino A. Episcopo , si necessariis prouisum in­uenerit , statuendum defert. BenedictusEpiscopus— Venerabili Fratri Ar­cliiepiscopo Strigoniensi— In iis, quae Diuini cul­tus augmentum , et animarum salutem respiciunt, libenter Apostolici fauoris praesidium impertimur. Exliibita si quidem nobis pro parte dilecli filii no­stri, Nobilis viri Nicolai de Peren, Domini villae de Sancta Cruce, Agriensis Dioecesis, in regno Hun­gariae constitutae , petitio continebat; quod in ea­dem villa, seu prope ipsam ad vnam dietam, non sunt aliqui religiosi vel Sacerdotes alii, qui sciant praedicare populo verbum Dei; propter quod po­pulus dictae villae , in qua sunt quingentae curiae, vel plures, ac populus locorum circumstantium, in quibus sunt rnille vasalli Nicolai praefati, vel plures, praeter alios sub­ditos, raro audiunt verbum Dei, licet multum esset expediens fidei, et ipsorum animarum salu­ti ; praesertim cum ipsi populi habeant immediate intra se Ruthenos, qui sunt schismatici, quodque religiosi eidem villae viciniores ad eam venire ne­queunt temporibus magis ad informationem ipsius populi opportunis, propter montes asperos posi­tos inter populum et religiosos praedictos, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom