Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
ccx. An. Ch 1339. losephus Vice-ludex Palatini terras Saulfolde , et Endrefolde pro Praepositura laszow. recaptiuandas Capitulo Agrien. commitit. Discretis viris et honestis, Capitulo Agriensi, Amicis suis reuerendis, Magister Iseyp, Vice-Iudex Magnifici viri, Domini Villermi Drugeth, Palatini et Iudicis Cumanorum f amicitiam paratam cumhonore. Noueritis, quod frater Thomas, ordinis Praemonstratensis, de Conuentu Jaszov pro se personaliter, pro Paulo autem Praeposito, et conuentu de eadem cum sufficientibus litteris procuratoriis eorumdein in octauis festi omnium Sanctorum, iuxta priorum nostrarum litterarum continentiam, ad nostram personaliter accedendo praesentiam proposuit tali modo : Quod Bernaldus , Lukachius, Alexander, et Lotherius, filius Luka, ac Georgius, fil ius Andreae, quasdam possessioues Ec clesiae Beati Ioannis Baptistae de Iaszov, Saulfeulde et Endre feulde vocatas, in Comitatu Gumuriensi existentes detinerent occLipatas; cuius ratione eosdem Praepositum et Conuentum velit esse informatos. Quo audito idem Lukachius,] filius.Luka, pro se personaliter, pro praelibatis vero Bernaldo, Alexandro et Lothario fratribus suis, cum litteris nostris procuratoriis, pro praefato autem Georgio, fllio Andreae, Finta, filius Stephani cum Procuratoriis lilteris dicti Domini nostri Palalini ?ex aduerso personaliter exurgentes, responderunt: Quod possessiones, quas iidem Praepositus et Conuentus de Jaszou scirent per eosdem filios Luka, ac Georgium supra dictumfore occupatas, invenirent etregni consuetudine requirerent, recaptiuarentab eisdem. Vnde nos auditis partium propositionibus cum