Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

tum, quod quia vniuersae possessiones Samek, fiiil Ioannis fily Csabanka vbilibet et in quibuslibet Comitatibus existentes , et quouis nomine vocita­tae , praedicto Thomae Vayvodae, et snis haere­dibus eficacibus rationibus, et cautelis, omnique vigorositatis et aequitatis tramite perpetuo deuo­lutae existerent, et nunc apud manus suas essent, et in nullo praedicto Magistro Emerico pertinerent, et etiam vniuersas possessiones Pauli fiiy Petri fily eiusdem Csabanka vbique in Iiegno Hungariae exi­stentes, et quibusuis nominibus apellatae praedicto Magistro Emerico filio Pauli et suis haeredibus si­militer efficacibus rationibus , et cautelis omnique vigorositatis consensu perpetuo forent applicatae et nunc apud manus suas esse dignoscerentur, et praedicto Thomae Vayvodae in nullo attinerent; Portioque, quae prope Samek fily Ioannis in pa­tronatu Monasterii Saar Monostra vocati, in Co­mitatu de Heues Vyvar existentis habuisset, quae praedicto Thomae Vayvodae rationabiliter per viam iustitiae pertinet, eidem Magistro Emerico filio Pauli ad tenendum, habendum, et peipetuo possidendum vtilis fore videretur, Idemque Tho­mas Vayuoda pro sua portione dicti patronatus, quandam possessionem ipsius Magistri Emerici fily Pauli Schadan vocatam in eodem Comitatu de He­ves Vyuar habitam vtiliorem ipsa portione sua in dicto patronatu ipsum contingente fore agnoscens pro se habere perpetuo possidendam niteretur. Ideo ipse Thomas Vayuoda ipsam portionem suam in patronatu dicti monasterii Saar-Monostra vocati, rationabili titulo ipsum contingente cum vniuersis suis iuribus, vtilitatibus, et pertinentiis, prouenti­busque praedicto Magistro Emerico, filioPauli, et suis haeredibus, haeredumque suorum successori-

Next

/
Oldalképek
Tartalom