Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
nutlioritate Apostoliea te absoluimus, tecumque super hoc dispensamus de gratia speciali. Yoiumus autem et tibi eadem aulhoritate iniungimus ad salutern, quod illis diebus, quibus te per votum obligasti, ad dicendum orationes et salutationes praefatas vltra quinquagesimum numerum, duodecim pauperes praeter illos, quos communiter consueuisti benigne reficere , pie pascere, seu illis refectionem diuinae pietati amabilem impendere tenearis. Nulli ergo etc. Datum Auim XVI. kal. Feb. anno V. Apud Rayn. ad an. h» nro LXXXII. epist. 72. CXCIII. An. Ch. 1339. Idern Beriedictus perceptis iteratim JEpisco~ porum (juerelis , Carolum B. H. a bonis ecclesiasticis. manus cohibere, rationesque ipsius in publicas tabu~ las per A. Episc. Strigon. referri iubet. Delatae fuerant de rege Hungaro apud Pontificem graues querelae ; occupata fuisse, vacuo Colocensis et Bachiensis coniunctarum Ecclesiarum archiepiscopali solio, praedia et castra , quae iuris erant ecclesiastici, aregiis administris dissimuiante eodem rege ; ac tum ipsum monuerat Benedictus, vt a sacris opibus temperaret manus, atque Antecessorum suorum, qui ecclesias locupletauerant, exempla sequeretur; qui cum Pontifici rescripsisset, id ad tuendum limitem regni Hungariae, ne Basciae rex Schismaticus iisdem oppidis inuadendis inhiaret, gestum; partes datae sunt a Benedicto Strigoniensi Archiepiscopo , vt eiusdem regis rationes in publiea documenta redactas ad sedem Apostolicam transmitteret." lhidetn epist. 162. cf. etiain Palma Not. 2. H. edit. III. p. II. p. 66. Katona T. IX. p. 150.