Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
yniuersis: Quod licet vir Magnificus Vilhelmus Drugeth Palatinus, et Iudex Cumanorum, dilectus noster et fidelis, interueniente et obtento nostro consensu, quasdam duas rotas molendini in superiori Capite, seu ortu aquae calidae^ inter alias rotas et molendina eiusdem fluuii vsque Danubium positas et constructa citra ecclesiam Sancti Sjjiritus existentibus habitas, nomine iuris castri V et e r i s 13 u d e n s i s capitulando rehabere procurauit et. voluerit, tamen quia per exhibilionem quarumdein litterarum nostrarum patentium primario et antiquiori sigillo nostro confectarum informabamur, nos quemdam vacuum fundum molendini Hevezfeo vulgaritei" nuncupatum, ad villam Sancti Iacobi spectantem , in quo nunc praedielae duae domus sunt situatae, Nicolao lilio Vjen et Vilingo ciuibus castri, ac Renaldo filio Kunck, molendinario de suburbio Budensi, perpetuo dedisse et locasse sub certo conuentionis numero et censu annuali. Itaque media pars — — —JNicolao Yjen et Vilingo, residua vero pars pretacto Reraldo cedere debet. Et quamquam ipsae lilterae nostrae propter eius vigoris carenliam sigilli scilicet nostri , in eadem impressi, proprietalem et antiquitatem , quod nos per medium secari dudum in antea feceramus, ex toto morlificatae fuerint, et viribus destitulae; attamen constantibus fidelitatibus, et sinceris complacentiis, imo ct obsequiosis meritis Coinitis Lorandi, Iurati ciuis Budensis, fidelis et familiaris nostri, perspicue circumspectis, quibus eumdem ab eo tempore, quo istijd regnum ratione geniturae nobis debitum , intrauimus, suprema cum diligentia et incessahili cura personam etiam suam fortuitis casibus submittens