Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

metis ab inuicem separando. De tertia autem par­te, quae ratione portionis diuisionariae praedictis Nobilibus de Trochan remaneret, licet Aegidius saepedictus aequa diuisione pro praedictis suis iu­diciariis portionibus tertiaui parteui debuisset pro­mereri; tamen quia Albertus, filius Poka , prae­fatus quinquaginta marcas ab eisdem Nobilibus de Trochan aquisierat, et eidem Alberto de ipsa pe­cuniae quantitate ex parte eorumdem Nobilium de Trochan aliunde satisfacere, nec nobis nostram iu­diciariam portionem exigere habebamus, ideo com­miseramus, vt idem liomo regius eamdem tertiam partem, quae eisdem filiis Nicolai, et Joka ratio­ne portionis diuisionariae deberet remanere, simili­ter suis vtilitatibus consideratis, iuxta regni con­suetudinem, ilerum in tres partes diuideret coae­quales , quarum duas nostris iudiciariis manibus pro iudicialibus grauaminibus, et dupplis eorum praedictis, ac facto potentiali ipsorutn Nobilium de Trochan, nobis velut Iudici cedentibus , terti­am vero partem dicto Alberto pro eisdem quin­quaginta marcis, et tertia parte dictorum graua­minum applicaret possidendas ; donec per hos , quorum redemtioni magis conueniret, in termino ad hoc deputando , iuxta regni consuetudinem , e­aedem duae partes a nobis et tertia pars ab eo­dem Alberto in valore earumdem redimerentur, saluo iure alieno de his omnibus remanente j et postmodum seriem omnium praemissorum ad octa­uas Beati Georgii Martyris idem Capitulum rescri­beret regiae Maiestati. Tandem idem Capitulum ad ipsas octauas Domino regi rescripsit eo modo: quod praefatus Ioannes de Echy, homo regius, v­na cum Blasio, Sacerdote de Choro ipsorum A-

Next

/
Oldalképek
Tartalom