Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

marcarum iudiciis de eadem mensura regali men­surare ac aestimare, ac dicto Aegidio statuere vo­luissent, Petrus seruiens Comitis Nicolai de Peren pro eodem, et Parabuk proximus Thomae, iilii Tyba etiam pro eodem , ipsi statutioni et aestima­tioni contradixissent, propter quod ydem Nobiles de Trochan ipsam statutionem absque contradicti­one facere nequiuissent, et sic poenam duppli di­ctarum quatuor marcarum incurrissent, vt ex se­rie litterarum ipsius Capituli Agriensis nobis re­scriptarum patuerat euidenter. Vnde quia secun­dum regni ab antiquo approbatam consuetudinem tres tantum termini et non plures ad iustrumento­rum seu litterarum exhibitiones per Iustitiarios et regni Hungariae Iudices [debent deputari, praedi­ctis autem Nobilibus de Trochan non solum tres, imo sex termini praenumerati ex superabundanti misericordia iudiciariae potestatis per nos exstite­rant deputati, ipsique in nullo ipsorum termino­rum praeallegatas litteras ipsorum , animo rebel­lioni^ indurato curarant coram nobis exhibere, et sic se compluribus iudiciorum grauaminibus sub­iici non forinidantes, nec pro iisdem iudiciis pos­sessionem, vt erat assumptum, absque omni con­tradictione dare potuerant, et vltimo in prosecuti­one causae ipsorum in nostro iudiciario conspectu comparentes, nobis finalem decisionem ipsius cau­sae pro maiori iustitia facienda ad tertiam diem prorogantibus, subterfugii cautelam quaeritantes , ipsi tertio die ad habendam ipsius causae finalem decisionem non curarant corain nobis comparere ; per praedictum Albertum procuratorem eiusdem Aegidy duodecim diebus continuis coram nobis ex­spectati , vt in litteris nostris iudicialibus ad hoc

Next

/
Oldalképek
Tartalom