Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

dem scilicet vel eius heredes aliquod instrumen­tum perpetuitatis ponere vellet, cassum permane­at, atque viribus vacuatum ; medio autem tempo­re ipsum Vermis ex parte sepefatorum duorum iu­gerum ab omnibus, quoquomodo impetere pro­bantibus, antedictus scilicet tenetur expedire suis cum propriis laboribus et expensis. Datum feria sexta proxima ante festum beati Ioannis Baptistae. Anno Domini Millesimo , trecentesimo, trigesimo octauo." E coll. Kaprinai sub B. Tomo XXIIT. nro XXV. p. 68. Orig. in arcbiuo Cibinien. in Hung. CLXV. An. Ch. 1338. ldem Capitulum reambulatorias metarum Pruch, in insulla Csallohoz , elargitur. Capitulum Posoniense reambulatorias edit de villa Pruk, Iudicis Posoniensis, cum meta ad flu­uium Csalo. Anno MCCCXXXVIII." Litterae editae originales in membrana. Ab hoe flu­uio Csalo nomen insulae Csalokoz; nam villa Pruk in ea est; aquae huius siccus tantum alueus exstat , non pro­cul a pago Ptispoki, fueritque probabilius ramus Danu­bii. Analecta Historica God. Kdler Tomo I. pag. 213. in folio. CLXVI. A. Ch. 1338. Capitulum Chasmense Nobiles de Gerzencze, terram quampiam arabilem Eremitis S. Pauli donas­se contestatur. Nos Capitulum Chazmensis Ecclesiae memori­ae commendantes, significamus tenore praesenti­um, quibus expedit vniuersis : quod Gennan et Descen, filii Dionjsii, Nobiles de Gerzenche, per­sonaliter coram nobis constituti, Deum prae ocu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom