Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
ofTensam , similia irrogentur, ex quibus si vera sint, regem regum, et Dominum vltionum, contra te et domum tuam grauiter prouocari, dubium non existat; nos praemissa, si veritate nitantur, quae in tuae salutis periculum, et famae dispendium redundare noscuntur, salua conscientia nequeuntes coniuentibus oculis pertransire, quin ilia ponentes ante oculos mentis tuae prout ad apostolicae seruitutis spectat officium paternis obiurgationibus arguere studeamus, serenitatem tuam etc. (Mixtis precibus imperiis monet, vt immuuitate ecclesiastica in pristinum statum vindicata, diuinam beneuolentiam, quam illatis illis damnis atque iniuriis a se abalienauerat, conciiiet.) Datum AuinioXII. kal. Octobris. Anno IV. Apud Raynald ad li. annum nro. XXIV. CLV. An, Ch. 1338. ldem Bcnedictus Imperatori Tartarorum pro Alanis Christicolis rescribit. Magnifico Principi, Imperatori Imperatorum Omnium Tartarorum Illustri, gratiam in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro. Celsitudinis tuae nuncios, ad nostram nunc praesentiam venientes, vultu sereno, et laeta mente recepimus, eosque fauorabiliter audiuimus, et benigne. Sane, quia tam ex iis,quae proposuerunt ipsi nuncii,coram nobis, per fidelem Interpretem ad hoc adhibitum, intellecta, quam ex tenore litterarum tuae magnificentiae nobis exhibitarum per ipsos, percepirmis et collegimus manifeste , quod tu ad sanctam romanam, Catholicam, et Apostolicam Ecclesiam, nostro commissam regimini, et ad nos, qui licet immeriti, locum Dei tenemus in terris, de-