Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

notatis piscinis et terris traditarum, et cambiata­rum, ipsi Wespremiensi Episcopatui remanente, restituisset, resignasset, imo reliquit et resignauit et restituit litteras dicti Capituli Wespremien. qui­bus mediantibus ipsum concambium contractum fuisset inter ipsos, in manus dicti Domini Episcopi Wespremien. contradendo et pariter assignando coram nobis ipsi Domino Meskoni Episcopo, et per eum suo Episcopatui, ac successoribus eius­dem, cum integritate omnium Iurium et vtilitatum earumdem perpetuo et irreuocabiliter possidendas, tenendas et habendas. Datum in Wissegrad in festo beati Lucae Euangelistae. Anno Domini MCCCXXXVIIJ. u Ex protograplio eruit Pray Miscel. Prof. Tom. Yt. pag. 25 - 6. Orig. in archiuo Cam. CXLVIII. An. Ch. 1338. Idem Carolus Ioanmm , filium lwanha de Guthkeled , possessionem suam in Kohidporddn impi­gnoratam, filiis Simeonis de Nagy-Marton 250. mar­cis vendidisse , perhibet. Nos Karolus, Dei gracia, Ilex Hungarie, me­morie commendantes tenore presencium significa­mus ? quibus expedit vniuersis : Quod Magnifico Yiro, Comite Paulo, filio Symonis de Nogmar­tun, ludice Curie nostre ? suo et nomine Magistri Laurency, fratris sui vterini ab vna, et Iohanne, filio Iwanka, fily Cosme, de genere Gulhkeled, de Pelbarthhyda , parte ab altera, coram nobis propriis eorum in personis constitutis, propositum extitit per eundem Iohannem , filium Iwanka, et relatum ministerio viue vocis, quod ipse tolalem possessionariam porcionem suam in possessione Ku-

Next

/
Oldalképek
Tartalom