Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)
motis , vel in futurum mouendis contra ipsum , eum nemo vestrum penitus iudicare, vel vero Iudicatui vestro adstare compellatis, aut ipsum aliqualiliter aggrauare praesumatis, aliud sicut nos grauiter offendere pertimescitis, non facturi. Datum in Wissegrad in vigilia Festi Epiphaniarum Domini. Anno eiusdem MCCCXXXVIII. Ex. Anal. Dipl. Wagnerio - Iankouits Torao II. nro 29. CXLII. u4n. Ch. 1338. Idem Carolus fassionales Nicolao de Bydeskuth super portionibus, cum iure impignoratas reuindicandi , venditis, pro filiis Simonis de Nagy-Marton patenter elargitur. Nos Karolus, Dei gracia, Kex Hungariae, memorie commendantes, tenore preseneium significamus , quibus expedit, vniuersis: Quod Magnifico Viro, Comite Paulo , Iudice Curie nostre, et Magistro Laurencio, Comite de Zarand, filiis Symonis, ab vna, et Nicolao, filio Zerje, filii Kisseud , parte ab altera , coram nobis propriis eorum in personis constitutis, per eumdem Nicolaum, filium Zerye propositum extitit et relatum ministetio viue vocis: quod ipse possessionariam porcionem suam nou ^m e t dimidium lyhinos, seu integros fundos Curiarum, in se continentem, in possessione Bydeskuth , in superiori parte comitatus Suproniensis, in vicinitate possessionum eorumdem Comitis Pauli,et Magistri Laurentii, Kuesd, a parte orientis, Pomagh, a parte meridiei, Besseneu a parte occidentis, et Ikua a parte septemtrionali existentem, cum omnibus suis vtilitatibus, videlicet terris arabilibus, fimatis et campestribus, virgultis, pratis, fenilibus, ryuulis, po-