Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

parte Boemorum fixlt metas vsque fluuium Mor­va, sub tali conditione, vt Dux annuatim tributa persolueret Duci Ilungariae; et eodem modo ex parte Polonorum vsque ad montem Tatur; sicut primo fecerat regni metam Borsu } filius Bunger." Hist. Duc. Iiung. edit. Schwandtner. Cap. LVII. Ita ille; Scriptores praefati aliter. Quae Notarii Regis Belae fidei sufiragentur, videamus. I. E x p a r t e T h e u t o n i c o r u m : Regio­nem, quae a fluuio Anaso (Ens) vsque montis Commageni (Cetii, Kahlenberg) iuga, per aper­tos inter Kamp , ac Mark campos, in australi Da­nubii ripa, procurrit, diu Hunniam, Auari­a m veterem, item Bauariorum atque Marahanen­sium confinium dictam, a pluribus administra­tam aeao Imperantium Carolingicorum Comitibus, Hungari crebris incursionibus lassatam, An. 907. monumentorum testimonio occuparunt : „Anno 907. Baiovariorum omnis exercitus ab Hungaris occiditur; et Liupuld, Dux eorum, Comites, at­que Episcopi quam plurimi, illorumque supersti­tiosa superbia crudeliter occisa est." Annal Ale­mann. Cf. etiam Chron. S. Emeran. Cont. Regin. Chron. Salisburg. etc. „Primo mortis huius (Ar­nolfi Regis), natique eius ordinationis anno, per- • magno collecto exercitu (Hungari) Marauanorum gentem, quain virtutis eorum adminiculo Rex Ar­nulfus subdiderat , sibi vendicant ; Bojoariorum i etiam fines occupant , castra diruunt, Ecclesias consumunt; populos iugulant etc. Luilprand 1. II. C. I. Ludouicus infans, Rex Germaniae, Burchar­do, Passauiensi Episcopo, ad compensandum da­mnum, perllungaros potissimae Dioecesis eius par­ti illatum, Dettingam confert. XVII Ituiii 907.

Next

/
Oldalképek
Tartalom