Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

cipes et Vasalll, Ciuitates, Castra ; et liomines ine­morati regis Botemiae, Marchionis, et fratris e­iusdem praedicti, se nobis, aut nostris haeredibus regnum Poloniae tunc habentibus, subiicere vel­lent, et appeterent eorum propria voluntate, hos in Vasallos et homines nostros acceptare, et reci­pere non debebimus, nec quidquam cum eisdem disponendo quoquo modo in eorumdem regis Bo­liemiae, ipsius Marchionis, ac fratris sui praeiu­dicium et grauainen; hoc specialiter adiecto, quod nos nostrique haeredes , nulli penitus Principum, seu hominum, cuiuscunque condicionis existant, nostrum impendemus, seu exhibebimus auxilium, qui praedictos Duces, Principes et Vasallos , Pa­tronos ipsius Marchionis, et fratris sui, ab ipsis, et eorum potestate alienare quomodolibet attenta­rent, imo ipsos Dominum regem Bohemiae, Mar­chionem et suum fratrem in iuribus in dictis Du­cibus, Principibus, et Vasallis, ipsis competenti­bus fauorabiliter prosequemur. Haec igitur omnia et singula , et quodlibet praemissorum, prout de verbo ad verbum praesen­tibus sunt inserta , sub virtute prius praestiti iu­ramenti ad sancta Dei euangelia attendere, et cu­stodire promittimus, et firmiter ac inuiolabiliter obseruare. In cuius rei gestae memoriam, nostrum sigillum praesentibus duximus appendendum. Da­tum — — in Wissegrad, Dominica inuocauit , anno Domini MCCCXXXVIII. Goldastus in appendice docuinentorum loco citato, pag, 43 - 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom