Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 4. (Budae, 1832.)

cum omnibus earum vtilitalibus et pertinentiis v­niuersis, perpetuo et irreuocabiliter dicto Praepo­sito et suo Conuentui statueret ; e conuerso autem ydem Praepositus et Conuentus suus ratione dicta­rum partium duarum dicti tributi, ipsam possessi­onem Palota litigiosam ipsis Magistris Donato et Petro, filio Bither, similiter cum omnibus suis vtiiitatibus et pertinentiis vniuersis perpetuaret; si vero praemissas duas partes iam dicti tributi a praedicto Domino rege obtinere non possenl, ex­tunc praesentibus ysdem regio et dicti Capituli ho­minibus , ipsam possessionem Palota, cum omni plenitudine sui iuris, et vtilitatum integritate, iam nominatis Praeposito, et conuentui de Saagh in quindenis festi Pentecostes, prout ad ipsam eccle­siam de Saagh pertinere dignoscitur, resignarent, remitterent, relinquerent et statuerent, vt assum­pserunt; ita tamen quod statutiones praemissorum, ydem Magistri Donatus et Petrus , lilius Bither , nec litteris regalibus, nec reginalibus, nec aliis cautionum coloribus vlterius valerent prorogare ; sed praemissas eorum assumptiones indilate, effe­ctualiter oplime adimpierent ; nec hoc silentio praetermittentes, vt partes totius facti seriem in litteris dicti Capituli ad octauum diem ipsarum quindenarum reportarent, et de iudicio pacis ex­hibitis vniuersis litteris earum ab exordio dictae litis inter se emanatis, iuxta conuiditatem graua­minis dictae causae, nos velut iudicem placarent ipso termino occurente; praelibatus Stephanus Prae­positus suo et praenotati sui conuentus nomine ad nostram accedens praesentiam, litteras praelibati Capiluli Strigonien. nobis piaesentauit, in quarum tenoiibus vidimus contineri: quod cum piaenoU-

Next

/
Oldalképek
Tartalom