Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
Episcopi iustis supplicationibus et petitionibus, attendentes, quod saluti nostrae tunc bene prouidemus , si beneficia priorum suo in iure cum pleno effectu conseruamus. Non enim ordine virtutum minori sede sedet illud tueri, quod partum est, quam quod nouo condere actus gratiarum. Cupientes igitur piae considerationis affectibus conscientiam nostram informare, et pro tot et tantis bonis, Gubernaculo nostri regiminis diuina mislerationecreditis, volentes aliqualiter correspondere, praedictam donationem decimarum salium in dictis locis ipsi Domino Episcopo et ipsi Ecclesiae prouenientium confirmamus, ratificamus, ex prouisione nouae nostrae gratiae talem libertatem, et huiusmodi exemptionis priuilegium et immunitatem concedimus, et edicimus praesentis priuilegii auctoritate, praedictos saJes Decimales a Yajuoda Transiluano, et ab omnibus officialibus et Comitibus suis, et a Comitibus Camerae nostrae, et officialibus eorumdem in omnibus eximentes iu hunc modum : Quod idem Dominus Episcopus, et sui officiales sales Decimales in Szekakna, in Kulusakna, in Desakna, et in Torda, etiam Capituli eiusdem Ecclesiae B. Michaelis ibidem in Torda de salis fodina ipsorum libere percipiant, et deferri faciant, tam in aqua, quam in terris propriis , vel quocunque eis placuerit in vecturis, absque omni exactione tributoruin , et absque alicuius alterius impedimenti grauamine, et difficultate, ita quod nullus Yajuoda Transiluanus pro tempore constitutus vel sui officiales, item nec Comes, nec Comit.es Camerarum nostrarurn pro tempore constituti, nec eorum officiales, et specialiter nec Comes de Szonuk aliquam cxactionem tri-