Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

ao itaque ex hiiiusmodi relatione dietorum fidelium nostrorurn, Capituli videlicet Ecclesiae Vaciensis, praedictam possessionem Gede, ad nostram eolla­tionem pertinere cognoscentes, reuocantesque in memoriam fidelitatum laudabilia merita eorum­dem Thomae et Petheu, per quae nobis et regno nostro multifarie, multisque modis, in multis ob­sequiorum generibus, quae prolixa ad narrandum, et praesentibus inseri admodum esset toediosum, meruerunt complacere, et se reddere vtique gra­tiosos , licet pro actibus strenuis, qui contradictio­nis caligine nequeunt aliquatenus obfuscari, et pro multarum fidelitatum industriosis studiis, iidem a nobis ampliora mererentur; tamen vt aliquantis­per votis eorumdem ad praesens annuere valeamus^ horum respectu , quae eidem imposterum impen­dere intendimus, nos minima fecisse reputantes, praedictam possessionem Gede, modo praemisso coliationi nostrae de iure pertinentem, cum omni­bus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, sub iisdem metis, et terminis, sub quibus per priores suos possessores habita extitit, et possessa, praefa­tis Thomae et Petheu fidelibus nostris, et per eos eorum haeredibus, haeredumque suorum succes­soribus, dedimus, donauimus,et contulimus per­petuo et irreuocabiliter possidendam, tenendam, et habendam , totum ius et dominium praedictae possessionis Gede in eosdem Thomam et Petheu transferentes, ipsam authoritate regiae Maiestatis nostrae ,eisdem praesentibus confirmamus. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitalem, prae­sentes concessimus litteras nostras priuilegiales, noui et authentici sigiili nostri dupplicis munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri

Next

/
Oldalképek
Tartalom