Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
gni autem nostri sirniliter vigesimo sexto. (Magistratus vt supra.) Ex anal. Dipl. Tomo F. p. 60. sqq. VIII. A. Ch. 1326. Idern Carolus ccmmutationem decimarum ac villae Szent Mihdl cum jpossessionibus Csertp et Chehe , a Bela IV. R. II. in gratiam JEpiscopatus Agriensis factam confirmat. XII. tal. Marty. Carolus , dei gratia, Hungariae , Dalmatiae , Croatiae, Eamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae , Bulgariaeque Hex, Princeps Sa-lernitanus, et honoris ac montis S. Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, tam praesentibus quam futuris, praesentium noticiam habituris , salutem in omnium Saluatore. Honor sublimitatis regalis tanto excellentius supernae illustrationis lumine decoratur, quanto feruencius et deuocius domum oracionis Domini , in qua Christus pro salute humani generis quotidie victimatur, ab omni inquietaeione expeditam, et in suis libertatibus ac iuribus illaesam qurauerit custodire ; Cum enim domum orapionis in Euangelio Dominus suaui esse fateatur; patet prafecto , in Deum iilum committere, qui domum Domini^ scilicet sacro sanctam matrem Ecclesiani y sanguine Crueifixi rubricatam, in Deo deuotis et oblatis iuribus minime studuerit conseruare. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire : quod venerabilis in Christo Pater, Dominus Chanadinus, miseracione diuina Episcopus Agriensis, dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens praesentiam , exhibuit pobis quoddam priuilegium Inclyti Pyincipis, Do-