Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
Tocata cadit in Topl, et in eadem Kabalapotoka vergit supra versus orientem, vsque ad caput eiusdem aquae, deinde eundo versus orienlem, transit montem ad rivulum Kurruclidpotoka, et in eodem descendendo cadit in aquam Budrugh, in qua descendit versus meridiem, et in superiori parte villae Damasii exit ad viam, quae transit versus Nogmihal, vbi sunt duae metae terreae, et eamdem viam transiens versus occidentem cndit in aquam Monorospotoka vocatam , et in ipsa descendens peruenit ad Bodonpotoka , vbi prima meta incepit, et ibi terminatur. Datum tertia feria proxima post festum beati Ambrosii Confessoris, anno Domini Millesimo, trecentesimo, vigesimo sexto. Nos itaque ex huiusmodi relatione dicti capituli certo certius informati, praedictam syluam collationi nostrae pertinere , cognoscentes, attendentes et in memoriam Maiestatis nostrae reuocantes fidelitatum obsequiosa merita, et obsequia meritoria dicti Iohannis , quorum exhibitione in nostris et regni nostri negociis et agendis necessariis nobis multipliciter loco et tempore opportunis studuit complacere; e quibus aliqua tanquam pauca de pluribus, ne memoriam vsque quaque effugiant posterorum, speciali declaratione sermonum praesentibus duximus connotanda: quod cum conuocato regni nostri generali exercitu Rasciam, regni videlicet Vrosy, regis Schismatici, condam inimici nostri capitalis pro repulsanda nostra et regni nostri iniuria, per eumdem illata, hosliliter aggressi fuissemus, ipse Iohannes tanquam fidei clypeo praemunitus, non absque cruoris sui effusione, fideles nobis ibidera impendit famulatus,