Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
CLXXXIV. Ch. 1330. Idem CaroLus donationales Ladislai IV. super Boldafelde successor ibus impetrantium confirmat. III. ld. lunii. Karolus , Dei gracia , Hungarie , Dalmatie , Croatie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Bex, Princeps Salernitanus , et honoris ac montis Sancti Angeli Domiuus. Omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omnium Saluatore. Solet a principe confirmari , quod licite postulatur, quia sicut iuris est indebite occupata in statum debitum reuocare; sic est equitati consonum obtenta legitime regio patrocinio roborare. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod Mych, Gyuke et Stephanus, filii Dyonisy, item Dyonisius et Adrianus et Ladislaus, filii Alexandri, fideles nostri, ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis quasdam litteras, vnam videlicet patentem Do~ mini Ladislai, condam inclyti regis Hungarie, fratris et predecessoris nostri karissimi, felicis memorie, super donacione cuiusdam possessionis Boldafeulde vocate, confectam ; aliam autem Capituli Castriferrei clausam super reambulacione et metarum distinctione ac statucione eiusdem possessionis ad mandatum nostrum, mediantibus nostris litteris, iuxta consuetudinem regni nostri, ad premissa eis datum nobis rescriptam; petentes nos, vt tenoribus dictarum litterarum inseri faciendo , eamdem nostro eis dignaremur priuilegio confirmare. Quarum vnius tenor talis est: Ladislaus (v. ad an. 1289). Alterius quidem tenoris est: Excellentissimo (vid. infra). Itaque nos inspecta verila-