Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

Quinque Ecclesiensis Episcopi apposita sint quae­dam in nouo, que non inueniuntur in veteri, et quaesanctae Ecclesiae accreuernnt in processutem­poris. Quicunque autem aliquid de his, que in hoc priuiiegio continentur, sicut vidimus in priui­legio sancti regis Stephani, praesumserit rainuere, maledictioni iusti Iudicis Dei et beate Marie, et omnium Apostolorum , et omnium fidelium Dei, sicut in veteri priuilegio scriptum est, subiaceat, et legem regni de peruasione Ecclesie Dei persoluat." Petierunt itaque eedem Domine Agnes et Maria a nobis instanter, quod cum pre­dictum priuilegium in multis locis necesse liabe­ant exhibere, et formident viarum discrimina, ac maliciam temporis inpacati, nec non alios casus et euentus fortuitos, si id secum portarent, idcir­co tenorem , siue sumptum eiusdem priuilegii re­galis presentibus nostris literis redigi, et inseri fa­ceremus. Nos autem petitionem earum consideran­tes esse iuri consonam et congruam racioni, ac de communi iustitia adraittendam, continenciam eius­dera priuilegii non abrasi, non cancellati, non ab­oliti, nec viciati in aliqua sui parte, de verbo ad verbura, sine additamento et diminutione in teno­rem presencium decreuiraus et iussimus transcri­Lendara, ad vberiorem cautelam nostra sigilla ap­poni presentibus facientes. Datum Strigonii. Anno Domini Millesirao, ducentesirao, nonagesimo sexto, feria quinta proxima post fest.um sancti Georgii Martyris. — Nos igitur peticionibus et supplica­tionibus memoratarum Dominarura Sanctimonia­liuin deuota mentis intencione inclinati, attenden­dentes dictara possessionariam elargicionem, vt teraporalis vite inopia postposita cultus diuini no-

Next

/
Oldalképek
Tartalom