Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

lus, fiupradicti, nonnisi de voluntate et permissio­ne Conuentus suam portionem in eadem villa eis authoritate Petri, Patris ipsorum retentam ,. ven­dere tenebuntur ; aequaliter autem partes tam Con­uentus quam filii Comitis Petri, praenotati, vtili­tatibus et prouentibus, tara in planlatis, quam etiam desolalis villae praehabitae perfruantur , non obstante contradictione alicuius partis , si qua in congregando ipsam villam videretur habere vigo­rem. Datum Sopronii die beatae Agathae Marty­ris et Yirginis, Anno Doraini MilIesirao ? trecen­tesirao vicesirao nono. E transumto eius Camerali de anno 1330. v. infra. CLXVIII. J. Ch, 1329. Capitulum S. Martini de Scepus metales inter possessiones Landek , Jiokusz , et Eur , Comita­tus Scepus , priuilegialiter edit. Sabhatho prcx< post octauas Epiphaniarum. Capitulum Beati Martini de Scepus, Omnibus Christi fidelibus, praesenlium notitiam habituris, salutem in salutis largitore. Cuncta, quae aguntur in tempore, vacillant, nisi praesidio litterarum ful­ciantur. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod nobiles viri ac ho­nesti, Magisler Ioannes, et Magister Ricolphus, filii quondam Bicolphi Comitis, ab vna, coram no­bis comparendo; ab altera vero prouidus et discre­tus Nicolaus, filius Tilonis, iudex Teutonicorum de B e e 1 a, cum aliis quatuor ciuibus Iuratis de eo­dem oppido Bela appellato, in Comitatu Scepu­siensi sito, videlicet Leonardo Wagner, Georgio Stop, Wolfgango Tyl, et Georgio Bitner, nomi­ne totius fommunitatis praetacti oppidi Bela co-

Next

/
Oldalképek
Tartalom