Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
leniliiio et braxatorio , cic eum omuibus ati scuitetiam pertinentibus, concessimus iure perpetuo in filios, suorum fiiiorum possidendam tenendam, et liabendam tali modo : Quodin territorio ipsius possessionis suae villae Evr voeatae, sexaginta curias, Laan vocatas vulgariter, constituendi habeat potestatem; addentes, quod quicunque ad eamdem possessionem causa commorandi venerint, et in domibus seu aedificiis paratis descenderint habentibus terras arabiles puras et exstirpatas, duorum annorum perfruantur libertate. Quicunque vero in vacua sessione descenderint, aedificia de nouo construxerint, et terras vsui ipsorum sufficientes in syluis de nouo exstirpare laborauerint, sedecim annorum, a die aduentus ipsorum plene computatorum , more consueto^ perfruantur libertate. Omnia autem iura seu consuetudines tam praedictus Scultetus, quam sui successores, ac etiam j opuli in praedicta possessione commorantes , plenarie habeant, sicut in Lyblio , vel in aliis nostris possessionibus ad praedictum caslrum nostrum L^blio pertinentibus est consuetum. Et nos praemissa omnia inuiolabiliter promisimus conseruare. In cuius rei memoriam praesentes nostras literas priuilegiales eidem Nicolao Sculteto duximus concedendas. Datum in villa Lyblio feria quinta proxima ante festum Beatae Magdalenae. Anno Domini Millesimo tercentesimo vigesimo nono." tdem. ibidem. fn alio pari loco possessionis Evr, legitnr E T i.