Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

minici fructuoais exemplis et operibus euocetis. Datum Auen. III. kal. Octobris anno XIV." Apud Rayftald. ad an. h. nro XCVI. Multos ex Hunga­ris Asiatieis religionern Christi fuisse amplexos, patet ex epistola Clementis VI. post XV. annos ad Janibegum, Imperatorem Tartarorum data, qua scribit, Eliam de Hun­garia Ordinis minorum, non modicas in hac gente ad fi­dem accessiones fecisse ( Ray. ad an. 1343. ) Ne Maio­res fierent, Moscorum Princeps impediuit: hic enim, vt Aeneas Siluius perhibet: aegre ferebat Asiaticos Hun­garos latinae coniungi Ecclesiae , et nostris imbui mori­bus. In II. Asiae parte CXXIX." CLIV. A. Ch. 1329. Idem loannes Carolum H. H. ad possessio­nem Neusiedel ab Agnete regina vidua Capitulo Stri­goniensi legatam restituendam hortatur. Auen. IV. Id. Nouemb. Pont. an. XIV. Joannes Episcopus seruus seruorum Dei cha­rissimimo in Christo filio Carolo Regi Hungariae illustri salutem, et Apostolicam benedictionem. Ex conqueestione charissimae in Christo filiae no­strae Agnetis Reginae Hungariae illustris, neptis tuae pridem admiranter audiuimus, quod licet ipsa de salute propria cogitans quandam possessio­nem Neusidel vulgariter nuncupatam laurinensis Diaecesis, in regno tuo consistentem, ad eam em­tionis titulo pertinentem, Ecclesiae Strigoniensi do­nasset, eandemque possessionem dicta Ecclesia diu­tius possedi-sset ? sicut adhuc possidebit pacifice et quiete, tu tamen eadem possessione Ecclesiam prae­fatam absque causa rationabili spolians ipsam eam­dem castro tuo, cum suis omnibus reditibus applicuisti. Nostro igitur per eandem Regi­nam super hoc auxilio implorato, regalem ex­eellentiam rogamus, et in Domino attentius ex-

Next

/
Oldalképek
Tartalom