Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

tem in omniurn Saluatore. Honor Regalis sublimi­tatis tanto excellentius supernae illustrationis lu­mine decoratur , quanto deuotius, et feruentius domum orationis Domini in qua quotidie victimatur, ab omni inquietatione expeditarn , in suis iuribus illaesam curauit custodire. Proinde ad vniuerso­rum notitiam harum serievolumus peruenire, quod religiosus vir frater Dethmarus Abbas Monastery de Yaradino - Pechiensis, dilectus, et fidelis noster Capellanus ad nostram accedens praesentiarn , ex­hibuit nobis priuilegium Dornini Stephani primi llegis et Apostoli Hungariae Sanctissimi Progeni­toris nostri super libertate , et donalione quarun­dam Capellarum, ipsi Monasterio suo facta confe­ctum, pelens a nobis humiliter, vt quia idem pri­uilegium propter suam antiquitatem ad loca di­uersa ingruente necessitate ipsius monastery de­portari existit periculosum, nostro ipsum priuile­gio innouare dignaremur, cuius quidem priuilegii tenor cum signis m eodem contentis talis est: ln Nomine Domini Dei Supremi Stephanus (vide ad annum 1015). Nos igitur, qui ex debito suscepti regiminis nostri ofticio, vnumqtiemque, et specia­liter Sanctam Matrem Ecclesiam, sanguine pretioso crucifixi rubricatam , in eadeinque Deo iugiter seruientes, et deuote famulantes, in eorum iuri­bus indemniter conseruare debemus , vt quiele vi­iKint, et placabilem hostiam oflerre valeant Salua­tori, petitionibus et supplicationibus praefati Detli­mari Abbatis, nostri ftdclis Capellani, iustis et le­gitimis benigne inclinati^ petitum priuilegium de verbo ad verbum praesentibus insertum, et in nul­la sui parte vitiatum, ad rnaiorem et vberiorem , juris dicti Monastery conseruationem, perpetuarn-

Next

/
Oldalképek
Tartalom