Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

morandi ad eas venire voluerint, libere veniant, et seeure commorentur. Nos enim tam venientes, quam in eisdem existentes ab omnibus molestare volentibus protegemus; ipsas autem possessioncs eidem Henul mediante priuilegio Domini nostri regis perpetuo et irreuocabiliter, omnibus impeti­toribus silentium imponendo, faciemus conseruare. Datum in Deva, in festo Beati Eliae Profetae. An­no Domini MCCCXXVIII. Cornides MSS. Tom. 11. p. 161. CXXXIV. A. C/i. 1328. Pauli Judicis Curiae Regiae Sententia intei Cykurei Poloni , possessionem Sopatak cum puteo salis a JBela IV. impetrantis , fdios , ac Georgium de So­var , compositionalis. s. I. et d. Chyckurey, Hermanno, et Bagamerio , fratri­bus suis, Polonis et de Polonia in regnum Hun­gariae, ad Domini Belae quarti gratiam confluen­tibus, possessionem Sow-Patak cum parte salis pu­tei, quondam Wylma regalis exercitualis, sinehae­rede decedentis, pro vsu ipsorum , quantum vi­delicet de eisdem vti possent, ad sutficientiam comperimus ex ipsius Domini Belae regis collatio­ne pertinere; ita tamen. quod super residuitate dictarum terrarum hospites ad modum libertatis hospitum de Sarus congregarent; qui congregati in regiis exercitibus tenerentur famulari, quoper­acto in facie dictarum terrarum ipsis sic residenti­bus , cum diuinae pietalis immensitas, seuerae mor­tis habenas resoluens praemissum inclytum Belam regem, laudandae memoriae reuocasset, debito omnis carnis exsoluto, et sic tempora processis­sent, saepedictus Magister Georgius . vt tenor di-

Next

/
Oldalképek
Tartalom