Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

in mandatis, quatcnus decimas vestras secundum taxationem praemissam, vel ii) specie, iuxla man­datum regium persoluatis, alioquin per nostros co mites , iudices, castellanos et ofticialesad hoc com­pellemini perficiendum; non sine vestro grauamine sicut experienlia vos docebit- IIoc etiam vobis con­stet, quod de consensu dicti Domini Episcopi et eius Capituli Zagrabiensis, extitit definitum, quod castellum de decimis castrensium in tenutis castro­rum ipsorum sextam decimarum habeant pro eo, quod ipsas decimas integre faciant persolui per sub­ditos eorumdem; et eodem modo etratione singuli nobiies de suis liabeant subditis, et villici ciuium deciinas quibuscunque , nec aliquam aliam quoque modo audeant petere, vel recipere quicunque de praemissis, quod ea parte pro suis seruitiis sint contenti; hocexpresso: quod si vos Nobiles vel villici non solueritis , et non feceritis solui deci­mas per vestros tempestiue, ex tunc ipsa sexta decima^ quae pro vobis extiterat deputata in Co­mitatu Crisiensi eo ipso cedat Comiti Crisiensi, et eodem modo in comitatu Zagrabiensi Comiti eius­dem, et sic aliis Comitibus in Comitatibus eorum­dem; qui Comites extunc teneantur compellere nobiles et Ciues ad soluendas decimas integre De­cimatoribus eorumdem , et nihilominus possint pro se iudicia recipere, prout in aliis nostris litteris plenius continetur- Datuin Zagrabiae, feria tertia ? ante festum Apostolorum Simonis et Iudae. Anno Domini MCCCXXVIII." Ex autbentico transumto Ludouici anni 1355. Kapri­nai sub B. Tom. XXV. nro XVIII. p. 114. sqq. Quum ad baec quoque pacta implenda segniores essent, Rex il­lis denunciauit: ,,Quod si non feceritis , extunc perprae­sentes iura aliena denunciamus vos indebile retinere. Ka­tona Toino. VIII. p. 600.

Next

/
Oldalképek
Tartalom