Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

scriptorum praedictorum , exceptis illis vineis , quas Heiiricus Banus pro vsu Cellarii sui exem­ptas habebat, et vnius vineae emptae per ipsum Magistrum Iohannem, habendas, diuisas, perci­piendas, et vsu capiendas iure communi protule­runt. Villa autem Pugan dicta similiter in commu­ni est diuisa. Sylua autem eorum sic diuidilur: incipit super maiori Welikan, et ascendit ad mon­tem directe, versus meridiem , ad locumque Le­sony Comitis Nicolai nuncupatum, et inde super verticem eiusdem montis, in montem de Heuch, et abhinc in montem de Gereche, vnde redit in dictam aquam Velika , et ibi terminatur, quae tamen tangere dinoscitur ipsius Magistri lohannis portionem. Portio vero praescripti Nicolai Bani in sylua incipit super magnam viam, quae de Lan­guwys vadit ad Kapurnuk ad partem meridiei. Hoc interposito, quod nullius temporis lapsu prae scripti magnifici viri praesentem Diuisionem pote­runt retractare, imo pacifice et quiete partium quaelibet sua gaudebit portione. Quod vt ratum sit , volumus sigillo nostro munitum. Magistro Thoma Praeposito Ecclesiae nostrae, Gula Canto­re, Andrea Custode, Cosma Decano existentibus. Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, JQuggiL­tesimo, Septuagesimo Nono. Nos etiam petilio­nemf ipsius Mffgistri Nicolai fore iustam conside­rantes et congruam , easdem Litteras de verbo ad verbura rescribendo iuxta Regiae Maiestatis Prae­ceptum ac Mandatum nouo sigillo nostro fecimns consignari. Datum in octauis Sancti Georgii Mar­tyris, Anno Domini: Millesimo , Trecentesimo , vigesimo octauo. lohanne Praeposito, Michaele 21 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom