Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

damnatam Jbaeresim incidisse, ac tales vL liaereti­cos euitandos fore; de eorum fratrum consilio de­clarandum duximus, decernentes, quod si quis praedictam haeresim deinceps scienter , verbo vel scripto defendere vel approbare praesumeret, de­beret ab omnibus tamquam haereticus euitari. Ad­liuc tamenj sicut multorum insinuatio ad nostrum perduxit auditum, nonnulli in reprobum sensum dati, praecipue quidam Religiosi habiti, sed reue­ra haeretici, ab Ecelesiae Catholicae vnitate sepa­rati, praefatam haeresim approbare praesumunt, et defendere, ac dogmatizare, vt alios in sui erro­rem pertrahant, non verentur. Ne igitur homines sic perfidi, sic reprobi glorientur suae peruersita­tis opera sine condignis meritorum stipendiis prae­teriri, sitque super tanto temeritatis excessu iliius discipiinae exercenda seueritas, per quam et cau­ti deuoti Deo , eiusque sanctae Ecclesiae reddan­tur et humiles, ac deliquisse poeniteat pestilentes, ad deuotorum quoque cedat solatium, quod vindi­clana viderint perfidorum ; omnes et singulos, qui postquam constitutiones super prae.dictis editae ad eorum peruenerint, vel per eos steterit, quo mi­nus peruenirent, notitiam , praedictam haeresim, vt praemittitur condemnatam, ausi fuerint defen­dere, ac approbare, seu eam dogmatizare, et qui de cetero taiia publice vel occuite praesumserint attentare, haereticos declaramus, sicut et per con­stitutionem, quae incipit: Quia quorumdam, duximus deelarandos. Et quia iudignum est, vt eius, a qua inobedienter se subtrahunt, quamque impugnare temere satagunt, priuilegiis perfruan­tur; ipsos omnibus et singulis, tauj exemtionis, quam aliis quibuscunque priuilegiis et gratiis, li­Tom. VIII. Vol. III. 20

Next

/
Oldalképek
Tartalom