Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
facero nulla penitus ratione praesummant, quod si quis ipsorum ausu temerario secus facere attemptauerit, regiam indignationem se nouerit grauiter incursurum, quamprimum dicti ciues nostri super hoc quaerimoniam nobis porrexerint iterato. Et quamuis iidem filii Abraam Rufisuper eo, quod ab omnibus tributa exigere valeant f sine differentia aliquali, Priuilegium habere dignoscantur, tamen nos deinceps ipsum priuilegium, quantum ad ipsos ciues Posonienses, et non ad alios , auctoritate regia cassamus, et viribus ac vigore reddimus, et committimus cariturum. Datum in alto castro in festo B. Bricii Confessoris anno Domini Millesimo tercentesimo vigesimo octauo. Nota: Sigillum in dorso impressum formae maximae. In membrana. In dorso huius pateutis litterae scriptum est manu coaeva: — „Lilterade non solutione tributi vsque ad Tyrnauiam, et signanter in Licznitz, quae cassat omnia Priuilegia praesens per Abraham Rufum habita." —Inde patet, tributum huius fuisse in Lansitz seu Csekletz. Anno 1352. in Capitulo Posoniensi transummi curant Comes Martinus filiuslacobicondam Iudicis Posoniensis, et Bartholomaeuslurati ciuesPosonienses. Ex autographo transurasitet comraunicauit Georgius Cyurikouits.