Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

tis, expeditj vl principis Praesidentis benigna cdh­sideratio opus bonum ad diuini cultus incremen­tum concessum, stabilitate perpetua fulciat et con­firmet. Proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire: quod vir religiosus Fr. Ladislaus, Abbas monasterii S. Benedicti de iuxta Gron, Capellanus noster fidelis, nostro conspectui praesentauit quoddam priuilegiumDomini Andre­ae, quondam illustris regis Hungariae, Ataui no­stri charissimi, felicis recordationis, super liber­tatum gratia, populorum dicti monasterii, per di­ctum regem salubriter concessa, confectum et ha­bituin; petens humiliter et deuote, vt ipsum pri­uilegium ratum habere , acceptare , renouare , et nostro dignaremur priuilegio confirmare ; cuius tenor talis est: In nomine S. Trinitatis — Andre­as (v. ad an. 1217). Itaque nos diiigenti solicitu­dinis intuitu praescriptum priuiiegiumDomini An­dreae regis praedicti iustum fore et salubriter con­cessum, reperientes et videntes^ cupientes quoque et nobis ex debito incumbere aestimantes, vt no­stris temporibus, quibus per Dei clementiam so­lio sublimati regiminis regni feliciter praeside­mus, ea, quae pro quiete religiosae conuersatio­nis sunt disposita , pacifica permaneant, dictuin priuilegium etc. Datum per manus discreti viri, Magistri Andreae, Praepositi Ecclesiae Albensis, etc. Anno Domini MCCCXXVIII. quinto decimas kal. Aprilis. Regni nostri anno similiter vigesimo octauo.L. S. pendentis. Ex autographo archiui Abbatiae praeiiomirratae»

Next

/
Oldalképek
Tartalom