Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
positus lidelis noster Capellanus, suo et totius Capituli eiusdem Ecclesiae nomine et vice ad nostrain accedens praesentiam, exhibuit nobis duo priuilegia, vnum videlicet per Domimun Geysam secundum , secundi Belae regis filium , oliin incly— tum regeni Hungariae, atauum nostrum charissiinum , clarae recordationis, super donatione tributorum et piscaturae, quae inferius exprimuntur, dictae Ecclesiae Bndensi facta concessum. Aliud vero Doinini Ladislai, quondam illustris regis Hungariae, fratris et praedecessoris nostri, piae meinoriae, confinnans priuilegium Domini Andreae regis, super concessione cuiusdam gratiosae libertatis dictae Ecelesiae statutae, inferius expressae, confectum ; petens nos humiliter ac deuote, vt ea rata habere, et accepta, nostroque dignaremur priuilegio confirmare. Quorum vnius dicti Domini Geysae regis talis est tenor: In nomine sanctae Trinitatis (v. ad. an. 1148). Alterius autem , puta ipsius Domini Ladislai regis tenor talis est: Ladislaus ( v. ad an. 1274-) ISos itaque animaduertentes et considerantes cordi debere esse regihus atque curae , vt ea , quae pro quiete Ecclesiasticae conuersationis sunt disposita, nec ipsorum regum dissimulatio negligat, nec aliorum plectibilis possit praesuintio perturbare, vt reuerentiae } quam erga ipsam Ecclesiam per nos totis sincerae mentis alfectibus reuerentiam gerimtis specialem, exhibeamus expressius argumentum, deuotis, salutique nostrae profectiuis precibus eiusdem Andreae Praepositi deuotius inclinati, praescripta priuilegia, in nulla sui parte vitiata, imo ex diligenti et sollicita inspectione in omni eorum parte iusta et legitima fore reperta, de verbo ad verbum praesen