Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)
huiusmodi collationis nostrac modum conlinens ct formam, ad euidentiam certiorem, et euitandam inquietantium calumniam, confirmare clementer dignaremur; cuius quidem priuilegii tenor talis est: Karolus (vid. an. 1527 ) Nos autem, qui dum precibus et instantiis bene meritorum aures beneuolas adhibemus, ex certa scientia procedere intendimus, quia praenotatam possessionem Dubynna ex tenore litterarum praedicti Capituli Agriensis, et praesertim fidedigna Praelatoruin et Baronuin nostrorum relatione, non castri alicuius fore vel fuisse, sed nostram regalem, et nostrae collationi de iure pertinentem, certo certius cognouimus, circumspectis fidelitatum obsequiosis meritis praedicti Magistri Blasii , per quae ab antiquis introitus nostri in regnum nostrum Hungariae temporibus indefessae fidelitatis studio reuera Maiestati nostrae locis continuis et temporibus opportunis ac plurimum necessariis, quae suo modo per singula longutn esset enarrare, et praesenlibus inseri toediosum, meruit complacere , et se vtique reddere gratiosum; saepe dictam possessionem Dubynna, alias Kurima , ipsi Magistro Blasio reddidimus, et restituimus perpetuo iure pacifice et quiete possidendam, et habendam ; praefatum priuilegium nostrum, prout hic insertum est, authoritate regia valere perpetuo, accedente consensu et consilio praedictorum Praelatorum et Baronum nostrorum confirmantes. In cuius rei memoriam, perpetuamfinnitatem , praesentes concessimus litteras nostras priuilegiales, praedicti noui et authentici sigilli nostri dupplicis munimine roboralas. Datum per manus discreti viri Magistri Andreae, Praepositi Ecclesiae Albeusis, aulae nostrae Vice ^Cancellarii