Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 3. (Budae, 1832.)

( LXXli. •4. Cli. 1327. Idetn Caralas Jidem et grandia seruitia Lau­rentii de genere Osl rcmuneratur. III. kalend. Fehr Karolus, Deigratia, Rex Hung. Dalmat. etc. Rex , etc. Ad vniuersorum notitiam — — volu­mus peruenire : Quod — — nos attendentes fide­litates, nec non grata et grandia, et accepia ser­uitia meritoria — — Magistri Laurency (erat is filius Emerici de genere Osl) que idem nobis et regno nostro exhibuit et impendit, de quibus haec pauca — ad memoriam poste­rum presentibus iussimus anotari. Quodcuin nos quamdam armatam miliciam , prefecto eo in capitaneum, Nicolao, bone memorie, filio Omo­dey, tunc Comite Supruniensi, et demum Bano locius Sclauoniae, ad impugnandum Andre­am, filium Gregory, nostrum infidelem misissemus, nonnullos Teutonicos, Barones poten­tes in auxilium predicti Andreae, apud ciuitateui Gunch (Giinz) cum copiosa armatorum multitudi­ne, ydem fideles nostri conuenisse audierunt, et contra eosdem in virtute eoelestis presidy proces­serunt cum eisdem hostibus durum conflictum ha~ bentes , victoriam laudabilem rej)ortarunt; in quo conflictu idem Magister Laurentius — — viriliter dimicauit, et quemdam potentem Baronum de ar­ce aduersa Sladeuker nomine , cepit, et nostrocar­ceri mancipauit. Ad hec recenter ac de nouo cum castrum Koproncha, quod filius Henrici in­fidelis noster, contra nos detinebat, per Mykch, Ba­nuin tocius Sclauonie expugnare faceremus, idem Ma^ister Laurencius in subsidium ipsius Bani per iios destinatus, — — sub eodem castro pro augmento nostri honoris strenue dimicauitj

Next

/
Oldalképek
Tartalom